monumenta.ch > Plinius > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 30, 9
{II} certe Pythagoras, Empedocles, Democritus, Plato ad hanc discendam navigavere exiliis verius quam peregrinationibus susceptis, hanc reversi praedicavere, hanc in arcanis habuere. Democritus Apollobechen Coptiten et Dardanum e Phoenice inlustravit voluminibus Dardani in sepulchrum eius petitis, suis vero ex disciplina eorum editis. quae recepta ab ullis hominum atque transisse per memoriam aeque ac nihil in vita mirandum est;